CIRCUMTONSI

CIRCUMTONSI
CIRCUMTONSI
olim fuêre non pueri solum ingenui apud Graecos, sed et omnes elegantiae studiosi, inprimis qui in gymnasiis versabantur, tam senes, qnam iuvenes. Unde Euripides in Phoenissis longam coman non esse ex palaestrae more dicit.
Παλοκαμὸς γάρ σου ταναὸς, οὐ πάλης ὕπο
Τένυν παῤ ἀυτην` κεχυμένος.
Circumdare vel circumradere capillum id vocat Tertullian. l. de cultu femin. Propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare caniciem. Accuratius idem hoc tonsurae genus describit, l. de Pallio, c. 4. Unde --- iuxta cutem tonsor, et cultri vertex solum immunis; Nempe, verba sunt Salmas. ad h. l. hôc tondendi modo vertex intonsus et cultri immunis manebat, sub vertice omnia circumtonsa strictim et iuxta cutem. Quae capillatura, ad instar coronae, in orbem hôc modô attonsa ςτεφάνη, item περίδρομος, ipsum vero hoc tonsurae genus περιτρόχαλα dicebatur. Atque hôc habitu comarum ingenui et palaestrici adolescentes ac iuvenes in Comoedia introducebantur, cum milites caesariati essent, ut ex Milite glorioso Plauti colligere est. Iidem οκαφιόκουροι dicebantur, quod, quâ parte tondebantur, iuxta cutem rasi essent: οκαφίον enim et περιτρόχαλον genus tonsurae idem: quod cum ex palaestra et a Graecis ad Carthaginenses transiisset, hinc Tertulliano invectivae occasio. Aliter radebantur Philosophi, Stoici praesertim, qui totum caput, atque etiam verticem derasum habebant, hinc εν χρῷκουρίαι dicti: quod utrumque tonsurae genus aperte Eustathius distinguit, Κείρονται δὲ καὶ μέχρι νυν̑ οἱ πεὸ εν χρῷ καθὰ καὶ Α᾿λανοὶ, οἱ δὲ οκαφίον etc. Xysticas munditias paulo post lTertullianus vocat illud circumtondendi artificium, quô cum uterentur ephebi Graeci qui xysto et palaestrae operam dabant, uti dictum. Aristodemus Cumanorum Tyrannus, qui pueros puellarum habitu et muliebribus comis comtos, incedere volebat; puellas epheborum in morem circumtonsas atque ephebicis chlamydibus amictas iussit ire, apud Plutarchum de Mulierum Virtutibus. Vide quoque infra Franci, Palaestrici iuvenes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PALAESTRICI Juvenes — olim tondebantur, uti discimus ex Tertulliano de Pallio c. 4. ubi de suis Carthaginiensibus: Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? In quibus verbis tonsor, pro tonsura, ut apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRANCI — pop. Germ. quorum reg. Franconia, ampla, quae et Francia Orientalis, ad Gallicae Franciae discrimen, nominatur; qui in Galliam traicientes, illi nomen Franciae indidêrunt, fuêruntqueve propterea Galli deinceps Francesi dicti apud Italos, et alios …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORBEM tonderi (in) — in ORBEM tonderi quorum olim, vide hîc passim vocibus Circumtonsi, Palaestrici iuvenes; ubi de Tondendi ritu …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TONDENDI Ritus — Antiquis in usu non fuit, qualis hodie ad ornatum viget. Namque et Romani comam alebant, unde incomptis Curius capillis, apud Horatium, l. 1. Od. 12. v. 41. Intonsus Cato, apud Eund. l. 2. Od. 15. v. 11. barbatus Rex, apud Iuvenalem, Sat. 4. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VERTEX, a VERTO — proprie quod in se versum ac contortum est. Ita vortex in fluvio, ubi aqua gyratur et in se vertitur, e cuiusmodi aquarum gyris quô pactô Veteres divinare sint soliti, diximus supra ubi de Aqua, Fluviis, Fontibus. In capite Vertex similiter,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”